- CHAOS
- CHAOSrudis et inordinatae materiae confusa congeries. Poetae aiunt Chaos in principio fuisse, i. e. confusionem rerum, atque elementorum. Postea vero Deum ditemisse illam congeriem, siugulisque rebus ex confuso acervo separatis, in ordinemque desoriptis instruxisse mundum pariter, et ordinâsse. Vide Ovid. l. 1. Metam. Virg. l. 4. Georg. v. 347.Atque Chao densos divum narrabat amores.Lactant. Institut. l. 1. c. 5. Hesiodus non a Deo conditore sumens exordium, sed a Chao, vod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries. Dictum autem putatur nonnullis a ςέω fundo. Hesych. χάος χώρησις. Lucan. l. 1. v. 74.Antiquum repetens iterum Chaos -----Cui Etymo favere videtur illud Philonis, περὶ Α᾿φθαρσίας κόσμου. Τῶ δὲ Στωικῶν ἔνιοι χάος τὸ ὕδωρ ὄιονται εἰναι παρὰ τὴν χύσιν τοὔνομα πεποιῆςθαι νομίζοντες. Chaos autem procul dubio ab antiquo χάω, pro χαίνω. dehisco. Rittershusio autem, notis in Guntherum, placet esse a Gap desc: Hebrew i. e. caligavit. Sane Glossae Cyrilli χάος tenebrae. Er Prudentius tenebras câ voce designat, Hymnô 5. Cathemerinôn, v. 3.Merso sole, Chaos ingruit horridum,Lucem redde tuis Christe fidelibus.Inde atrum Chaos Senecae, in Agamemnone, Actu 3. v. 487. et caecum Chaos eidem, in Octavia, Actu. 2. v. 391. Denique Cimmerium Chaos Statio, l. 3. Silv. 2. v. 92. Apud Aristoph. vero in Nubibus, et Avibus ponitur pro aere, et sic exponit Scholiastes, allatô quoque locô hôc Ibyciô,Ποτᾶται δὲ εν ἀλλοτρίῳ χάει.Vetus interpres Bibliorum Lucae, c. 16. v. 26. Spatium quod inter caelos, inferosque est, et χάσμα Euangelista dixit, Chaos appellat, quem male in eo reprehendi summus vir H. Grotius ad eum locum ostendit. Itaque hanc vocem etiam Faustus Rhegiensis usurpavit. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.